LYDIA

LYDIA
I.
LYDIA
amica Horatii, cuius in Odis saepe meminit.
II.
LYDIA
purpurae venditrix, quae omnium prima in urbe Philippis Euangelium amplexa est, et Paulum ac Silam hospitio accepit. Act. c. 16. v. 14.
III.
LYDIA
regio Asiae min. Croeso Rege, et Pactolo aurifero flumine notissima, quae flexuosis Maeandri am nis recursionibus perfusa, super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu Solis vicina, ad Sept. Moesiae, Meridianâ parte Cariam amplectens. Baudr. erat, inter Phrygiam magn. ad Ort. et Bor. Lyciam ad Mer. et Ioniam ad Occ. quae sub ipsa aliquando comprehensa fuit, nunc Carasia. Ioh. Marsham. Troadis regio, post eversam urbem, a vicinis Phrygibus occupata, etiam Phrygia dicta est. Τὰ δὲ φρύγια καὶ τὰ Λύδια δυβδίακριτα, παραπίπτοντα εἰς ἄλληλα, Phrygiae et Lydiae partes, inter se concurrentes, discerni nequeunt, et Strab. l. 10. et. 13. Unde poetae maxime Tragici, et Troas et Mysos et Lydos, ap pellant Phrygas, Idem, l. 14. Vide eum Canone Chron. ad Sec. XII. Eius fluvii Caycus, hodie Chimacht et Girmasti, Hermus, nunc Sambat, Pactolus, ut dictum, hodie Chias aut Chiari. Montes Sipylus, Timolus, Mimas, etc. Urbes Sardes, Regia, Philadelphia, Thyatira, etc. Regnum Lydiae quod inter vetustissima, primo sub Atyadis, quorum primus Lydus Atyis fil. exin sub Heraclidis, quorum Dynastiam condidisse Argontem, Herculis fil. ferunt, sicque ab Heraclidis administratum, usque ad Candaulem, 22. Regem, quo Occiso a Gyge, A. M. 1340. et U. C. 40. Periodi Iul. 4000. successit Mermnadarum fam. e qua primus Gyges, Ardi, Saliatte, Halyatte, Croeso se mutuo sequentibus, donec hic a Cyro victus captus est, An. Regni 14. et U. C. 210. Ita sub Persis, Graecis, Rom. fuit, hodie Turcarum imperio subest. Lydia dicta a Lyde Atyos fil. an potius a Lud, fil. Sem, Ies. c. 66. v. 19. Ier. c. 46. v. 10. Ezech. c. 27. v. 10. etc. 30. v. 5. cum antea Maeonia vocaretur. Virg. Georg. l. 4. v. 210.
Praeterea Regem non sic Aegyptus et ingens
Lydia, etc. ———
Huius reg. incolae Lydi dicuntur, qui Herod. l. 1. c. 7. primi aurum, argentumque signârunt. Horum improbitas maxime abiit in proverbium, Lydi mali, apud Athen. Hi capita mitrâ Prop. l. 3. Eleg. 17. v. 30. et flammeis muliebribus ornare solebant, unde in effeminatos ortum est Proverbium, Lydio more apud Suid. Lydius lapis (qui et Heracleus ab Heraclea urbe Lydiae) in proverbio est apud Theophrast. l. de Nat. lap. de homine acri ingenio praedito, nam hic lapis aurum, et argentum arguit, quale sit. Lydorum currus in certaminibus erant adeo veloces, ut proverbio sit, Currus Lydius. Et apud Plutarch. Iuxta Lydium currum curris, dicitur de eo, qui longe ceteris in aliqua re inferior est. Lydos quoque equitatu ceteris praefert Herod. l. 1. c. 79. quos non aliter, quam ex equo, pugnare scribit, Tac. Ann. l. 4. c. 55. Hi cibis opiparis, et cupediis operam dabant, ut Caryca Lydorum in adagium abierit, apud Athen. l. 12. c. 2. Caryca enim genus cibi erat apud illos, ex variis lautitiis, sanguineque confectum. De quibus etiam in voluptuosos, Lydus cauponatur apud Herod. legitur. Tantae quoque libidinis notabantur, ut Lydus in Meridie, de homine insatiatae libidinis proverbialiter diceretur. Lud in sacris Scripturis vocari, scribit in suo apparatu Biblico Ar. Montan. Vide Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 6. Herod. l. 1. c. 93. Plin. l. 5. c. 29. Strab. l. 15. p. 628. Leunclav. in pand. Turc. Cluv. et Magin. Geograph. uti de tribus, trium Dynastiarum supra indigitatarum conditoribus in vocibus Aiys vel Lydis, Argon, Gyges. Tac. Ann. l. 3. c. 61. Ovid. Met. l. 6. v. 146. In Italiam coloniam deduxêre, unde Thusci, Virg. Aen. l. 2. v. 781. ubi Lydium Tibrim vocat Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 190. Tibull. l. 4. Eleg. 1. v. 199. Strabo l. 5. c. p. 219. Herod. l. 7. c. 74. Dion. Halic. l. 1. p. 21. et 22. Iustin. l. 13. c. 4. Nic. Lloyd. Addo, quod apud eosdem inaurium usus fuit. Unde apud Xenoph. Α᾿ναβάσ. 5. narrat quidam, se vidisse aures Apollonidis, quae ambae essent, instar Lydorum perforatae. Vide supra. Hinc Lydiaca, nomen libri gentis huius Historiam complexi, auctore Xantho Lydo, an Dionysio Scythobrachione? de quo vide Casaub. Animadvers. in Suet. de Gramm. et Rhetor. p. 733.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Lydia — steht für: weiblicher Vorname, siehe Lydia (Vorname) (110) Lydia, ein Asteroid eine antike Landschaft bzw. Königreich in Kleinasien, siehe Lydien Lydia (Provinz), eine entsprechende römische Provinz Lydia (Bibel), eine Purpurhändlerin, über die… …   Deutsch Wikipedia

  • Lydia — (Высокие Татры,Словакия) Категория отеля: Адрес: Tatranska Polianka, 06201 Высокие Татры, Сло …   Каталог отелей

  • Lydia — Lydia, LA U.S. Census Designated Place in Louisiana Population (2000): 1079 Housing Units (2000): 411 Land area (2000): 1.710546 sq. miles (4.430294 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.710546 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Lydia, LA — U.S. Census Designated Place in Louisiana Population (2000): 1079 Housing Units (2000): 411 Land area (2000): 1.710546 sq. miles (4.430294 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.710546 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Lydia — f English: of Greek origin, meaning ‘woman from Lydia’, an area of Asia Minor. It is borne in the Bible by a woman of Thyatira who was converted by St Paul and who entertained him in her house (Acts 16: 14–15, 40). It has enjoyed steady… …   First names dictionary

  • Lydia — Lydia,   Purpurhändlerin aus Thyatira (Lydien); nach Apostelgeschichte 16, 14 f. wurde sie als gottesfürchtige Heidin in Philippi durch Paulus bekehrt. Sie galt als Erstgetaufte Europas. Ihr Haus wurde die Kernzelle der christlichen Gemeinde in… …   Universal-Lexikon

  • Lydia —    Drame psychologique de Julien Duvivier, avec Merle Oberon, Joseph Cotten, Alan Marshall, Edna May Oliver.   Pays: États Unis   Date de sortie: 1941   Durée: 2 h 24    Résumé    Une vieille dame se souvient de ses différents flirts. Metteur en… …   Dictionnaire mondial des Films

  • Lydia — Lydia1 [lid′ē ə] n. [LL(Ec) < Gr(Ec), orig. fem. of Gr Lydios, Lydian: see Acts 16:14] a feminine name Lydia2 [lid′ē ə] ancient kingdom in W Asia Minor: fl. 7th 6th cent. B.C.; conquered by Persians and absorbed into Persian Empire (6th cent.… …   English World dictionary

  • Lydia — This article is about the ancient kingdom in Anatolia. For other uses, see Lydia (disambiguation). Lydia (Λυδία) Ancient Region of Anatolia Byzantine shops at Sardis …   Wikipedia

  • Lydia — /lid ee euh/, n. 1. an ancient kingdom in W Asia Minor: under Croesus, a wealthy empire including most of Asia Minor. 2. a female given name. * * * I Ancient land, western Anatolia. Located in present day Turkey, it was bounded on the west by the …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”